Petak, 29 ožujka, 2024
Biskupija

Bula “Prioribus saeculi”, originalni tekst na latinskom

ACTA PAULI PP. VI

CONSTITUTIO APOSTOLICA

IUSTINOPOLITANA ET ALIARUM

Dioecesis Iustinopolitana a Tergestina seiungitur et utriusque nec non quarundam aliarum dioecesium fines mutantur.

P  A  U  L  U  S     E  P  I   S  C  O  P  U  S

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

            Prioribus saeculi xix annis, illorum temporum adiuncta, ad condiciones seminariorum, capitulorum canonicorum et episcopatuum spectantia, Apostolicam Sedem compulerunt ut in Histria, ad maris Hadriatici septemtrionales oras, res sacra aptiore utilioreque forma componeretur. Namque, bis permotus causis, Leo XII, Decessor Noster, per Constitutionem Apostolicam «Locum beati Petri», die XXX mensis Iunii, anno MDCCCXXVIII, datam, alias episcopales ecclesias in perpetuum suppressit et exstinxit, alias vero conservatas aliis dioecesibus ut concatbedrales, ab uno eodemque Antistite gubernandas, unitas et adiunctas voluit. De Iustinopolitana ecclesia pressius sancivit ut Tergestinae dioecesi qua eius concathedralis uniretur ac proinde Tergestinus Episcopus nomen quoque Episcopi Iustinopolitani susciperet. Nunc vero propter mutata rerum temporumque adiuncta, expedit ut dioecesis Iustinopolitana in illum statum redeat in quo usque ad annum MDCCCXXVIII versata est: nunc enim, aliter ac cum sedes coniunctae fuerunt, Iustinopolitanae ecclesiae utilitates pastoralis gubernationis largius obventuras esse praevidetur ex restituto proprio regimine, quam ex coniunctione cum Tergestina. Nos propterea, prae oculis habitis iis quae in decreto Concilii Vaticani II  „Christus Dominus“ (n. 23) habentur de dioecesano statu et regimine in profectum curae animarum ordinando, attente memoratis adiunctis perpensis, his sub plumbo Litteris Iustinopolitanam dioecesim a Tergestina separamus et solutam declaramus a iurisdictione Episcopi Tergestini pro tempore, qui proinde non amplius Iustinopolitanus simul appellabitur. Insuper, sicuti geographica adiuncta suadent et quo plenius et commodius pastoralis cura animarum exerceatur, finium mutationes quae sequuntur decernimus. Videlicet : Iustinopolitanae dioecesi addimus, e dioecesibus ad quas nunc pertinent dismembrando, partes territorii Goritiensis, Tergestinae, Fluminensis. dioecesium intra fines Reipublicae Socialisticae Sloveniae in Iugoslavia positas, in administrationem apostolicam ad nutum Sanctae Sedis vel Venerabili Fratri Ioanni Jenko, Episcopo titulo Acufidensi, vel Venerabili Fratri Carolo Nezic, Episcopo Parentino et Polensi, in praesenti concreditas; a dioecesi Iustinopolitana seiungimus atque perpetuo Tergestinae adnectimus, partem territorii Iustinopolitanae dioecesis Italicae dicioni subiectam atque in praesenti ad nutum Sanctae Sedis regimini Venerabilis Fratris Petri Cocolin, Archiepiscopi Goritiensis eiusdemque Administratoris Apostolici Tergestini, concreditam; denique Parentinae dioecesi aggregamus, seiungendo a dioecesibus ad quas nunc pertinent, partes territorii Tergestinae ac Iustinopolitanae dioecesium intra fines Reipublicae Socialisticae Croatiae in Iugoslavia sitas et in administrationem apostolicam ad nutum Sanctae Sedis Venerabili Fratri Carolo Nezic, Episcopo Parentino et Polensi, concreditas. Hisce statutis mutationibus, omnes territorii partes dioecesium de quibus diximus semel ac definite adeo canonice componuntur, ut earundem ecclesiasticarum dicionum fines cum finibus hinc Reipublicae Italicae inde Reipublicae Iugoslavicae atque, inter hanc ipsam Civitatem, cum finibus Sloveniae et Croatiae semper conveniant. Statuimus quoque ut, una cum praedictis territoriis, simul ecclesiastica bona et iura quomodocumque ad eadem territoria spectantia supra nominatis dioecesibus addicantur, ratione habita etiam canonis 1500 C.I.C. Quamobrem documenta et acta praefatarum dioecesium  „a quibus“, haec territoria, clerum, fideles et bona temporalia forte respicientia, a Curia „a qua“ ad Curiam dioecesis cui territoria ascribentur transmittantur, in propriis archivis custodienda. Ad clerum quod attinet, simul ac hae Litterae Nostrae ad effectum deductae fuerint, sacerdotes dioecesi illi censeantur adscripti, in cuius territorio beneficium aut officium legitime detinent; ceteri autem clerici dioecesi illi incardinentur, in cuius territorio legitimum domicilium habent. Uniuscuiusque tamen dioecesis Ordinario fas erit, ob congruas rationes, collatis consiliis cum sacerdotibus et clericis quorum intersit, aliter eorum incardinationem disponere. Dioecesim denique Iustinopolitanam ab ecclesiastica provincia Goritiensi distrahimus et Ecclesiae Labacensi subicimus. Haec quae scripsimus ut ad effectum adducantur deputamus Venerabilem Fratrem Michaelem Cecchini, Archiepiscopum titulo Aquileiensem et in Iugoslavia Pro-Nuntium Apostolicum, qua parte hae Litterae Nostrae spectant ad circumscriptiones intra fines Iugoslaviae; Venerabilem Fratrem Petrum Cocolin, Archiepiscopum Goritiensem, qua parte eaedem Litterae spectant ad circumscriptiones intra Italiae fines sitas. Qui quidem alium virum ecclesiastica dignitate praeditum delegare poterunt, si res ferat. De negotii vero perfectione congrua documenta ex more exarentur ad Sacramque Congregationem pro Episcopis mittantur, rite signata sigilloque impressa.

            Apostolicam hanc Constitutionem sive nunc sive in posterum ratam esse et fore volumus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

            Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die xvn mensis Octobris, anno MCMLXXVII, Pontificatus Nostri xv.

© IOANNES Card. VILLOT                                © SEBASTIANUS Card. BAGGIO                               

         Secretarius Status                                              S. Congr. pro Episcopis Praefectus

                                                                                  Godefridus Mariani, Proton. Apost.                                                                                              Eugenius Sevi, Proton. Apost.

Loco £B Plumbi

In Secret. Status tao. n. 887078.

Najave